CANALES Publici

CANALES Publici
CANALES Publici
in l. 2. Cod. Tieodos. de Curiosis, et l. 15. eôd. Cod. de Cursu publ.
Viro docto sunt πάροδοι seu viae transverfariae, quae in regias seu basilicas influunt: Carolo vero du Fresne ipes viae publicae. Ita enim lex haec 15. habet: Neque tamen sit cuiusquam tam insignis audacia, qui parangarias aut paraveredos in civitatibus ad canalem audeat commovere, quô minis marmora privatorum vehiculis provincialium transferantur. Ubi prohibetur, ne quis audeat paraveredos, qui ad transversas vias destinati sunt, ad vias publicas commovere, seu, ut Galli loquuntur, faire marcher, quô minus privati marmoribus convehendis aedium suarum cultni consulere posfint. Quô sensu Athanasius quoque, Apol. 2. quosdam Episcopos, qui ad Synodum Sardicensem convenerant, ait fuisle εν τῷ καναλίῳ τῆς Ι᾿ταλίας, i. e. ex parte Italiae, seu qui ex Italiae viis eo confluxerant etc. Certe viam publicam in civitate Constantinopol. quae ad Imperiale Palatium ducebat, Canalem, Graece κανάλιον, appellatam esle, invenias apud Macrum in Hierolex. A fluminibus vocem ad viam transductam esle, docet Salmas. ad Solin. p. 478. ubi et Slavos Κανάλη vocare, την` κατημαξδμένην ὁδὸν addit. Vide et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”